Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 23

Si autem oculus.Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est. Quia quod non est ex fide, peccatum est.Tenebrosum erit.Quandoquidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona quae agis, quia mala intentione fiunt, tenebrae sunt, quid ea quae per se mala sunt, et mala intentione fiunt?Si ergo lumen.Intentio qua facimus quodcunque, quae in nobis est nota, lumen dicitur; exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago nescio utrum cedat ei bono an malo: et ideo tenebras vocat. Dicit ergo: Si intentio qua facis (quae tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cujus dubius est exitus? quia etsi bene cedat alii, quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit: quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit.
(* Traductions européennes)